317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
praeseruat, etc. Quicunque hoc sale nauigans in mari fuerit vsus,
non euomet.
ADDITIO IN VITAE LONGAE
conseruationem.
Elus praeparati salis peregrinorum vnciae tres, alcoolis vini exic¬
cati libra semis, extrahatur alcali. Ad eius drachmas duas adda¬
tur liquoris granorum iuniperi Kist vnum. Reducantur in compo¬
situm. Dosis est granum vnum in optimo vino, nil praeterea debet
addi, alioqui virtus salis deperibit. Haec salis peregrinorum structu¬
ra cum eius additione Hermeti Trismegisto fuit in maximo pretio
ad vitae conseruationem.
DE SALIS ALIA COMPOSITIONE.
SAlis communis libra vna & semis, thuris, mumiae, hoematis ana
vnciae duae. Misceantur cum sale quotidiano quo vsus fuerit aeger;
in omnibus quae comederit. Valet potissimùm mulieribus ad ma¬
tricis tentiginem.
Depotionibus familiaribus quas cardonia vocant, aut vinum
conditum.
DE CARDONIO EX VEGETABILIBVS.
AGrimoniae, saniculae, pyrolae, vtriusque peruincae ana scrupulus
vnus, aristolochiae rotundae vncia vna, herbarum pastinacae, per¬
detis ana vncia vna, musti non maturi ex recenti vino centum Kist,
vel ducentae mensurae, capit enim Kist mensuras duas, vel vnam &
semis. Macerentur omnia simul & cum vino repurgentur.
De quo per medium annum bibatur, ad obscuram
& prauam tentiginem, vel noli
me tangere.
Aliud.