317
PARACELSI PRAEPARATIONES.
integram (amo nihilominus trecentorum & sexaginta quinque
dierum numero comprehenso) centenaria aliquot eorum transe¬
gerunt, absque languoribus & corruptionibus.
VITRIOLI SVMMA PRAEPARATIO.
SEparatur spiritus eius à suo colcothare, & additur aequali pon¬
deri spiritus vel alcoolis vini. Postea commiscentur ambo spiri¬
tus pani ex siligine recens cocto, & ad ignem tosto. Simul equino
fimo digeruntur vno mense. Postmodum separantur liquores
mnes ad hoc pane mixto per cineres, & postea calore primi gradus
balnei separatur alcool à vitriolo. Statim atque suam acetositatem
deposuit vitriolum, nullius valoris efficitur, quòd vita sua destitua¬
tur.
ALIA VITRIOLI PRAEPARATIO [sic] LE¬
gitur infra, vbi de cura guttae & siphitae stri¬
ctaeagitur inter morbos.
CONSERVATIVVM SANITATIS OPTIMVM.
SVlphuris vnciae quatuor, croci orientalis, mirabolanorum, che¬
bulorum, belliricorum ana vncia vna, olei granorum iuniperi,
quod satis est ad incorporandum. Igne suauissimo sublimetur sul¬
phur in suos flores. Addi possunt ad eius eleuati sulphuris vnciam
semis, myrrhae rubeae, croci orientalis ana drachma semis, & scru¬
pulus vnus, aloe epatici ad pondus omnium. Dosis est scrupulus
semis vsque ad scrupulum integrum.
SVLPHVRIS ELEVATIO CONTRA
pleuresim & pestem.
SVlphuris viui, colcotharis, salis fusi ana libra vna, trita simul re¬
ducantur in eleuationem, & sublimatum rursus eleuetur qua¬
ter