329
DE CVRANDIS MORBIS
206
aeger trib. quatuor, aut pluribus septimanis, a¬
liis potionibus omissis vlcera communioribus
emplastris cooperiantur obiter. Operatur e¬
nim tinctura satis intrinsecus, ad exteriora
per sananda.
Difficultas omnis consistit in hac di¬
ctione, alcool.
Nonnulli satis inconsideratè, hanc dictionem
(Alcool) interpretantur, & puluerem tritum
minutissimè temerè nimium asserunt, ac si pi¬
stillo, mortarioque ferreis, aut aliis duris in¬
strumentis id fieret. Verum, errorsatis argui¬
tur eò, quod variis, locis Paracelsus, de alcoole
vini scribit, per hoc intelligens aquam arden¬
tem rectificatam, longè aliam formam haben¬
tem, & alienam à puluere. Patet igitur Alcool
rerum aut corporum quorumcumque nihil a¬
liud esse, quam puriorem, & mundiorem eorum
substantiam, ab impuro sui segregatam. Vi¬
deamus igitur quid sit alcool antimonij. Di¬
scretum hoc loco iudicium esse debet, solido¬
rum a liquidis. Concreta possunt etiam aliis me¬
diis quàm allegatis antea, minutissimam in sub¬
stantiam redigi, scilicet igne, calore, solutioni¬
bus, congelationibus, sublimationibus &c. Sen¬
tentia haec est authoris nostri, vt antimonium
nedum in puluerem atteratur pistillo morta¬
rioque, sed etiam in volatilem quandam sub¬
stantiam, & à suo natiuo colore non immuta¬
tam. Id solo ignis & caloris beneficio, regimi¬
neque fieri necessum est, vt postquam vulgari¬
ter contritum fuerit, philosophicè tandem at¬
teratur