329
230 DE CVRANDIS MORBIS
in liquorem, cum oleo de spica, & partibus
aequalibus administrentur in potum. Medica¬
menta haec omnia fluxiones salium sistunt mi¬
nęralium. &c.
Lib. ij. de apertionibus cutis. cap.iij.
Vlcerum cura per balsama.
recipe. Solis foliati scr.. iiij.
Alcoolis vini de pino, de Melissae, &c. y. ij.
Per duas septimanas maneant in digestione
postea butyrum abstrahe, digerique sinito per
mensem. Postremò per balneum excipito bal¬
samum. hoc longè maiora curat, quam vlcera.
Balsamum ex ferro.
Primò per acetum destillatum, in crocum
reuerberetur, ab eo demum sal armoniacum
nonies abstrahatur, & postmodum in oleum
reducatur optimè dulcificatum.
Vsus amborum est.
Aureum qualibet septimana ter, vlceribus
applicetur.
Ferreum verò singulis duodenis horis semel.
Balsamum eAcupro.
Cuprum rursus in suum vitriolum reduc, i¬
stud, in aquam & colchotar in oleum rubeum.
Balsamum ex plumbo, vel dulcedo Saturni.
Reducatur plumbum in cineres, e quibus
per destillatum acetum spiritus eius abstra ha¬
tur vt eiusmodi dulcedo in oleum transeat.
Balsamum.