289
Questio.
Differentia
humoris ali¬
mentarij, &
radicalis.
144 De radicali humidit. ignea.
calidone suffocet aut extinguat digestiuam
in eo virtutem, sed sibi in complexione si¬
mili: post ortum vero suum & partum, ca¬
lidiore cibo & magis digesto, cum ipse quo¬
que sit calidior, & plus attrahere meliusque
concoquere valeat; cui si tum frigidius a¬
limentum suppeditaretur, mortificarentur
in eo virtutes conuertentes. Cum autem
dico lapidem frigidissimum in principio,
non intelligi velim nisi respectu finis, cum
alioqui nisi caloris aliquid in se contine¬
ret, humidum suum coagulare, & retinere
non posset. Quod satis indicat Lullius in
Codicil. his verbis. Prima terra calida est, se¬
cunda calidior, tertia calidissima. Non negaue¬
rim tamen differentiam hanc quam dixi
de menstruo & lacte aliquando confundi,
cum secundus lapidis humor nonnunquam
lacti comparetur, & etiam mediocris humor
radicalis à Raimundo dicatur. Sed tum ter¬
tium humorem caloris nutritiuum & conserua¬
tiuum, generantem viuificos spiritus & sanguinem,
ignem, & animam vocarunt philosophi, ma¬
nifesta satis vtriusque differentia. Sed in¬
terrogabit quispiam, si spiritus hic, siue hu¬
mor alimentarius non sit ita calidus, pro¬
ut radicalis, quare Philosophi illum quan¬
doque ignem vocauerunt, vel aquam igne¬
am, igneum venenum, aquam cholericam igne cali¬
diorem, cum nihil possit igne esse calidius?
Sic