457
CHYMICA. 263
illo beato Stephano protomartyre, qui dum la
pidibus, ob veritatis constantissimam profes¬
sionem, obrueretur, nil eius animum passum
fuisse exemplo fuit, cùm coelos videret apertos,
& pro ipsum trucidantibus oraret. Idipsum e¬
tiam contigit illis tribus pueris in ardentis ignis
caminum proiectis, qui dum constanti admo¬
dum animo veritatem profiterentur, nihil pas¬
sos fuisse doloris argumento fuit, cùm in me¬
dijs flammis Deo veritati hymnum & laudes
canerent, alacri gaudentes animo. Quod non
solùm Christianis accidisse sapientibus legimus.
verùm etiam infidelib. philosophis, vt cuidam
Abderitae philosopho Democriti sectatori A¬
naxarcho nomine. Hic ab imperatore quodam
Cypri tyranno Nicocreunte, propter veritatis
etiam professionem exceptus hoc martyrio, vt
dum in lapidea pila, ferreo pistillo contunde¬
retur, diceret, tunde tyranne tunde Anaxarchi
corpusculum hoc, mentem Anaxarchum ipsum
minimè tundis. Quod cùm tyrannum pessimè
haberet, ne veritatem ampliùs loqueretur phi¬
losophus, quam etiam audire non sustinebat,
tortori commisit vt ipsi linguam truncaret. Ve¬
rùm proprijs dentibus abscissam sibimet in os
tyranni patens expuit, priusquam eius corpus
in pultes contusum esset. O admiranda virorum
constantia, quae nullis perterrita martyrijs, quin
potiùs mortem summo cum gaudio sustinens
R 5 ab