141
102 LIBAER
bendi, qualis ille mihi videtur, qui scriptum reliquit
in suo quodam magnae molis volumine tres vel qua¬
tuor compositiones sistendi mobilis argenti & auri con¬
ficiendi, ist haec. enim missa faciamus. Referam uero
primum quae mihi sunt auribus, deinde quae oculis
compertissima, obijt antè paucos annos Nicolaus Mi¬
randulanus sacerdos ex minorum ordine senex nobis
notus atque integer vitae, scelerisque purus, ac praete¬
rea multę abstinentiae multae solitudinis, & qui uiuus
mortuusque apud suos sodales magnę sanctitatis est ha¬
bitus, & diuinarum particeps reuelationum, quarum
nonnullas ad me in Germaniam per te coniunx missas re¬
cordari facile potes, & prędictum & bellum, quod sub
Julio Pontifice Venetis illatum est. Is & Bononię ar¬
gentùm & Carpi aurum ex arte fecit multorum testi¬
monio, fecit & Hyerosolimis vbi multos annos religio¬
nis gratia moram traxit pręses sui ordinis viris, ibique
se se aurum fecisse, mihique id ore suo retulisse, viuit ad
huc, qui contestetur, narrauit etiam mihi nuper Anto¬
nius chirurgus Mirandulanus eius ex fratre nepos, pa¬
truum sibi libere ingenueque confessum auri faciendi ar¬
tem percallere, librumque manu ipsius scriptum diuer¬
sis de rebus ostendit, in quibus & ratione, & socij testi¬
monio, & duobus etiam experimentis comperij auri fa¬
ciendi artem, ibi quidem sibi notatam. Alijs vero mul¬
tarum interpositione rerum sub obliquis etiam sermo¬
nibus