457
330 DVELLVM ANIMI
Ad asylum igitur confugientes, verbum Dei
voluamus in animo, ne videant vanitatem o¬
culos auertendo. Cùm nec sic potuerit vincere,
mox rediturus nouum adferet alijs virulentius,
vt est istud: Et eritis tanquam Dij scientes bonum &
malum. Iam demum vtitur primo suo cornu,
quod sciuit & expertus fuit in seipso esse omni¬
um efficacissimam tentationem, qua lapsus inci¬
derat in crimen laesae diuinae Maiestatis. Non e¬
nim fuit contentus ea felicitate, qua Deus i¬
psum dignatus erat, vtpote suo conspectu & suae
gloriae fruitione summoque bono, quin etiam
Deus esse voluit. Expertus iam erat quàm de¬
testabile sit coram Deo, appetere id, quod soli
Deo conuenit. Proinde in extremum animo¬
rum hominum tormentum seruat ambitione,
omnium vt persuadibilius vitium, ita etiam per¬
niciosius: Hoc ipso primo suo cornulaeso cordi
hominum lethali vulnere, secundum infligit
vulnus, vtputa cornu secundum brutalitatis
videlicet, quo iam totam rationem & mentem
adimat hominibus, beluisque multò reddat irra¬
tionabiliores, vt nec Deum neque seipsos co¬
gnoscant ampliùs, quò fit vt diabolo mancipa¬
ti, facilè, quocunque trahit, ferantur absque re¬
sistentia. In hoc passu nisi Dei succurrat miseri¬
cordia, periclitatur miser ambitiosus, ne postre¬
mo cornu, diuortij videlicet à suo creatore (quod
absit) ipsum feriat quadricornuta bestia, deque
salute