433
SERENISS. FRAN¬
CISCO MEDICEO,
Etruriae Magno Duci, &c.
Hieronymus Rubeus, feli¬
citatem D.
SCRIBENTI mihi, &
in manus hominum, Li¬
brum hunc de DESTIL¬
LATIONE, Typogra¬
phorum praelo, emittenti,
iure, tuae Celsitudini, Se¬
reniss. & Magne Dux;
natus, atque ob id tuo inscribendus nomini, sem¬
per uisus est. Ita enim accuratè, eo perpetuo
felicique cursu, maiores tui, literarum omnia
quidem studia, sed hanc potißimum artis stil¬
latitiae partem, coluerunt, ac euexerunt, ut ne¬
mo non uir doctus, Mediceam familiam, pulcher¬
rimorum omnium studiorum parentem pro¬
pè, & altricem professus fuerit. Reliqua taceam;
quòd non faciant ad propositum sermonem, de
Medicina loquar: quae cum ob Graecarum lite¬
rarum ignorationem, in maximis tenebris,
summo humanae salutis, uitaeque incommodo;
squaleret, nemo est qui nesciat, Mediceorum
maximè opera, qui Graecam nobis linguam, ac¬
citis
):( 2