433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 11
esse in eo possint, si ex ijs quae adduximus, &
adducere possemus; si ferret occasio; eius mo¬
rem in eo quarto libro rectè fuerimùs uena¬
ti. Non est deinde omittendum, multa, Aristo¬
telis aetate, & uno modo uera fuisse, in hac
praesertim dissolutionum ac eliquationum
materia, quae tamen nostra, & alio modo, non
dixerim falsa, sed longè diuersa uidentur, post¬
quam tot aquarum genera, tot praeparationum
reperta sunt. Verum quidem est aurum non eli¬
xari aqua communi, neque diminui, sed ta¬
men aqua acuta, forti appellata, ita facilè, ita
breui dissoluitur, dum in minimas ac sensum
effugientes partes distrahitur, ut mirum uidea¬
tur, & nisi uideremus, credi uix possit, quod
multò etiam magis in reliquis metallis con¬
stat, & potissimum ferro, quod in oleum facilè
abit. Dixit t. 41. Aristoteles oleum incrassari
calido & frigido: si nos contra assereremus, non
incrassari, falsum dixisse uideremur, cum tamen
uerum esse possit, diuersa ratione acceptum,
qua ductus idem Aristoteles scripsit, t. 47. non
incrassari calido & frigido. Reperta igitur cum
non essent, quando Aristoteles scripsit, quae
siccum ab humido, uel aëreo, in huiusmodi, aut
separarent, aut ita utrumque extenuarent, ut
possent fluere & educi, quod repetita ignis ui,
& additis, qua extenuent, rebus, posterior ętas,
ut pleraque alia, uidit, nequaquam mirandum est,
si multa secus accidant. Argentum uiuum,
oleum¬