433
DE DESTILLAT. SICTIO I. 21
per lignum destillare dicimus, cùm res ipsa in
uase ligneo posita, cuius fundus sit adeo te¬
nuis, ut perspicuus sit, ui ignis per fundum il¬
lum destillat, inficiturque, fetque potus aut me¬
dicamentum pro ligni ratione. Per patinas,
cùm adhaeret fumus in guttas concretus, pa¬
tinae: nam herbae, quarum elicere uires opta¬
mus; mense Maio cum rore collectae, uino fer¬
uent; excipiunturque patina terrea, ac contegun¬
tur, sudorque qui adhaeret, colligitur, denuo
quoque coguntur; ac ter, quater, quinquies: si¬
milique modo semper colligitur ros ille, qui tanto
tenuior est destillatione, quae fit per uasa col¬
lecto; quanto minore calore ascendit: multum ta¬
men aqueae partis retinere puto, cuius signum
est, quod aquam ardentem uix refert: post an¬
num autem nonnihil caeruleus euadit. Hoc
modò collyrium illud fit; singulare à plerisque
habitum; quo plurimos sanatos uidisse supra
spem, refert Hieronymus Cardanus libro de
Rerum uarietate 10. ex suffusionibus, maculis,
inflammationibusque oculorum; ex herbis
cularibus; mense Maio cùm florent; rore ad¬
huc madentibus collectis, & uino albo coctis:
liquoreque hac ratione coacto: media enim est
acrimonia: ut suffusionem ero dere, non oculi
substantiam ualeat. Destillationis per descen¬
sum meminit in seruitore suo Albuchasis, cum
stillatitiam aquam è scilla docet. Nam quae di¬
stillare cupimus, in uase ponuntur terreo, ac
uitro
B 3