24
HIERONYMI
RVBEI
Galeno:
quanquam
Fernelius
id
accipiat
lib.
2.
de
abditis
rerum
causis,
esse
uim
quandam
è
coelo
demissam,
toto
aëre,
quasi
semen
quod¬
dam
malorum
sparsam.
Sed
neque
ab
re
for¬
tasse
fuerit,
cum
Herophilo,
tametsi
eum
re¬
prehendat
Galenus,
intelligere
Diuinum
in
morbis,
iram
Diuinam,
quae
saepe
ob
peccata
morbos
incutit;
cùm
dicat
idem
Hippocrates
initio
libri
de
Natura
muliebri
(si
tamen
is
li¬
ber
Hippocratis
sit)
Morborum
maximè
qui¬
dem
numen
in
hominibus
causam
esse:
po¬
stea
uerò
naturas
mulierum,
&
colores.
Pau¬
cisque
pòst
uerbis
ita
adscribit:
Oportet
autem
eum,
qui
haec
rectè
tractare
uelit,
primum
qui¬
dem
ex
Dijs
ordiri,
deinde
mulierum
natu¬
ras
discernere;
quemadmodum
quoque
optimè
Pius
Quinctus
Pont.
Max.
ob
admirabilem
uitę
sanctitatem
omnibus
semper
uenerabilis,
nuper
restituit
ueterem
sanctorum
Pontificum
san¬
ctionem,
qua
diligenter
cauetur,
ne
aegrotos
Medici
uisitent,
qui
peccata
sua
sacerdoti
con¬
fessi
non
fuerint.
Sed
ut
ad
rem
redeam,
hac
Hippocratis
sententia
nequaquam
fieri
pu¬
to,
ut
dicamus
hanc
artem
Hippocratis
tem¬
pore
fuisse
cognitam,
sed
neque
Aristotelis,
li¬
cet
ex
ijs
uerbis,
quae
Philosophus
ille
primo
Physicorum
aducit
text.
63.
cùm
ait
ex
lapide
fieri
Mercurium,
plerique
id
sentiant,
quasi
la¬
pidem
Philosophorum
uocatum
intellexe¬
rit.
Quod
enim
Auerroes
illud
falsò
(inquiunt)
intel¬