433
26 HIERONYMI RVBEI
stremum spectat, seipsum explicat Galenus,
aperitque, de qua ueterum medicina loquatur, cum
addit: Quippe ij simplicis cuiusque affectus
propriam curationem dicunt, pręcipueque omnium
Hippocrates. Itaque in eo laudat ueterem medi¬
cina, quòd primò simplicium affectuum curatio¬
nem, mox compositorum scriberet. Commenta¬
rio de natura humana, dum uult ostendere, ele¬
menta nequaquam sincera reperiri: Si igitur, in¬
quit, mente conceperis aqua euadere exquisitè
humidam frigidamque, iam iam desinet esse aqua:
illicò enim gelascet, ac sistetur, nec ampliùs
fluet. Et si terram pariter mente coceperis pror¬
sus siccam, & frigidam esse, eiuscemodi corpus,
durius erit adamante: & si euadet talis, gene¬
ratio stirpium cessabit. Tantum igitur ab est, de
Quincta Essentia Galenum loqui, ut nihil ni¬
si de Elementis ipsis tractet. Posset forsan ad¬
ducere nos, ut antiquam esse mille iam am¬
pliùs & tercentum annis hanc artem pure¬
mus, Plinij sententia, qui scribit libro trigesi¬
mo tertio, cap. 4. Caium Principem, ex auripi¬
gmento Aurum fecisse; atque dictum etiam Sui¬
dae, qui testatur, Diocletianum libros de che¬
mia auri argentique Aegyptiorum, ab antiquis
scriptos, cremasse ne Aegyptij arte illa, diui¬
tijs comparatis, arma mouerent. Iulius quoque
Firmicus Maternus, Iunior, Siculus, uir consu¬
laris, qui Constantini Imperatoris tempore,
annis iam mille ducentis, & ampliùs, uixit, lib.
3. Mathe¬