433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 37
In decorandis autem ac ornandis mulieribus,
hac nihil arte commodius, nihil pulchrius
nihil delicatius, sic ut uel una hac re, multis
nominibus stillatitij liquores, dilutis deco¬
ctisque praestent; detergitur enim, illustrior red¬
ditur, & alba fit facies, uix ut appareat imò ut
non appareat fucus; neque quicquam apponi¬
tur, quod ingratum sit, si rectè pars haec nosca¬
tur, quam celeberrimos medicos ueteres etiam
tractasse compertum est, in primisque Crito, Cę¬
sarum medicus, & honestissimus ille uir, me¬
dicusque summus Archigenes, nec non Hera¬
clides Tarentinus illis antiquior, & Elephan¬
tis & Moschio; ut omittam Galenum, qui cum
artem hanc, comptoriam ab ipso appellatam,
damnatam aetate sua scribat, aliqua tamen pri¬
mo lib. de compositione med. secundum lo¬
cos adducit; propterea quòd necessarium sit
medicis, licet grauissimis & honestissimis,
ad Regiarum foeminarum atque adeo ipsorum
Regum Imperium, huiusmodi comptoria non
negare: quae tamen ab exornatoria distare
bidem Galenus ostendit: ipse quoque Diosco¬
rides, qui Galenum antecessit, toto suò libro
de medica materia, sparsit, quae ad decorem fa¬
ciunt, nempe ad faciei nitorem, ad colorem
conciliandu, ad faciem derugandam, & huius¬
modi, quibus omnibus nihil stillatitijs liquo¬
ribus fieri delicatius potest, & commodius.
Quantum etiam diluta, decoctaque his cedant,
con¬
C 3