433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 39
urinamque supprimere, ac intumescere cor¬
pus, & plumbeam deformitatem concipe¬
re; quae etiam mala, auctore Aetio, maiora
sunt. Accedunt ad haec, Cerussae incommo¬
da, quae adeo magna lib. 6. Dioscorides, & in
Alexipharmacis Nicander testantur, ut nemi¬
nem non deterrere ab aquis huiusmodi plum¬
beis organis exceptis, facilè possint; è qui¬
bus cerussa in fundum eijcitur, si modico
ceto resperseris: affirmatque grauissimus au¬
ctor Auicenn. plumbi odore, dum uritur, fu¬
giendum, eiusque esse scobem uenenosam.
Neque tamen uitrea ob id organa praefero, quod;
ut ide inquit Sauonarola; cum uitrum sit tem¬
peramento calidum, & siccum, aquas, arden¬
temque praesertim; de qua ibi loquitur; ui¬
uet & quasi meliores faciat; neque enim è ui¬
tro quicquam abraditur, aut substantiae, aut
qualitatis, neque fortasse uitrum ita calidum est,
quaquam secus Auicen. senserit lib. 2. tractat.
2. Verùm idcirco praefero, quòd nullam aqua
inde peregrinam qualitatem concipiat, etiam
si non modò obscurum ac turbidum, sed si
uel uiride arte elaboratum fuerit, quod mi¬
nio, aut filice conficere plerique solent; & in
aquis acutis, quae metalla dissoluunt ac cor¬
rodunt, positum, uix quidquam deperdat,
aut fortasse nihil, fiatque nitidius; praeter
quam enim quòd siccissimum uitrum est,
nimiam habet pororum angustiam, ut
scribit
C 4