433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 43
ne, ijs incommodis obuiam ibitur. Verùm ut
redeam, unde diuerti, Vitrea uasa omnibus
praeferuntur, cùm etiam argentum, & aurum
non eos sustinerent ignes, quos uitrum, luto
praesertim incrustatu; neque figulina meliora
sunt, potissimùm cum uitro sunt oblinita, &
criores materias destillare uolumus; acetum
enim cum destillaremus ijs uasibus; omne de¬
traxit plumbi materiam, quae in ipso uitro, quo
eratuas oblinitum, continebatur. De fornaci¬
bus, paucis agam, cum multi eas descripserint:
nam aliae sunt quadratae, quae à plerisque ma¬
gis laudantur, quod caliditatem ob angulos,
magis seruent: aliae orbiculari forma. Tripli¬
cis autem generis sunt, quantum ad nostrum
spectat institutum, Destillatoria, Reuerbera¬
toria, & Circulatoria, ut eorum utar uocabu¬
lis: Omnesque supra ostiolum, quod in fundo
est, ferream cratem habent, lateribus furni in¬
sertam; cui crati, per ostiolum aliud, supra il¬
lud extructum, ligna, carbonésue imponi¬
mus; sic enim uento inferiùs ingrediente,
perspiratuque aëris accenduntur, & cinis in
concamerationem inferiorem decidens, ni¬
hil impedit ignis actionem. Supra autem,
ubi lebes est, ueluas in quo cineres & cucur¬
bita ponuntur; quod uas cruci ferreę parieti¬
bus furni infixae innititur; nisi tamen fundo
detecto uelimus ignem adhibere; foramina
quatuor; iuxta angulos, si quadrata sit for¬
nax,