433
DE DESTILLAT. SECTIO I. 47
scunt, uidemus, teste Arist. 4. Met. 4. quòd, ut
dixi, humor innatus foràs euocetur; quae ma¬
gna uidetur ad destillationem uia, ac potiùs de¬
stillationis initium, qua humor elicitur, ex sen¬
tentia praesertim Montani. Ad haec accedit
summorum hac in re uirorum auctoritas; nam
Raimundus Lullius, qui hanc artèm maximè
illustrauit, antequam è uino, & ex herbis
quam destillatione eliciat, eas, quadraginta
diebus, in fimo equino, loco calido atque hu¬
mido ponit, ut putrescant, quem posteriores
secuti sunt, Philippus VIstadius praesertim, qui
de auro potabili; librum, Coelum Philosopho¬
rum uocatum, nouissimè scripsit, ut cùm de
Chelidonij aqua, & quincta, ut aiunt, essentia,
loquitur, quam priùs putrescendam curat, seu,
ut ipse uocat, fermentandam, trium hebdoma¬
darum spacio. Non est praeterea ignotum pu¬
tredinem attenuare; uel Platonis testimonio,
quod Galenus 1. de simpl. med. facult. cap. 35.
adducit; nam de ijs quae sapore sunt acri, uer¬
ba faciens, eadem uerè ista, inquit, interdum à
putredine attenuata, angustas ingrediuntur ue¬
nas, acidusque inde sapor emanat: & Euony¬
mus Philiatrus refert, mulierem uidisse, quae
tuberculis faciei liberata est, sola lotione
quę destillationis fragorum, cum tamen illa, prius¬
qua destillarentur, sub fimo in uitreo uase, con¬
putruissent. Videms etiam aliqua non solum putre
facta, sed combusta, uim suam retinere, ut do¬
ctissimus