433
54 HIERONYMI RVBEI
ordinis Dominicani insigne ornamentum. Hic
enim Albertus & secundo de Generatione, &
Quarto Meteor. apertè huic Montani senten¬
tię repugnat. Est enim fermentatio, teste Gale¬
no i.de simpl. med. facult. cap. 35. Ebullitio, quam
absque humore fieri nequit, ut ibidem à Gale¬
no adductus Plato, docet, & abundè colligi
ex Galeno potest, in primum Prorrher. com¬
ment. 2. text. 40. Nam tria in fermentatione
adsint necesse est; Terrea pars, quae in maio¬
rem molem attollitur: Humida, quae gignere
flatus possit, à quibus flatibus, perinde ac à
tertia parte in sublime tollatur terrea, humi¬
daque substantia; Quamobrem cùm acetum
cre in terram effusum, eam fermentat, id au¬
tem est, ebullire facit, id non tenuitati, non fri¬
giditati, sed humiditati aceti Galenus adscri¬
bit. Addere autem hîc libet, quę scribit de pe¬
stilentia sermonem faciens Antonius Guaine¬
rius Ticinensis, qui centum quinquaginta ab
hinc annis, & Marchioni Montisferrati, & ma¬
gnis alijs Principibus uiris medicinam fecit,
& multis in Gymnasijs magna laude medici¬
nam professus est: Aquam enim hic clarissi¬
mus Medicus describens, quam fermentatio
praecedit, dum, inquit, res illę sepultę perma¬
nebant, in eis quaedam est facta fermentatio,
demum per destillationem noua in eas indu¬
cta forma est, per quam, non ratione qualitatum
quatuor, sed quia tale, ut auctorum nostro¬
rum