457
390 ADMONITIO
habet principia sub confusione continetur, ni¬
si per copulam ternarij ad vnitatem redierit,
vti sunt duo in carne vna, etc. masculus & foe¬
mina, sulphur & sal in vno mercurio, quod in¬
fra. Ergo frustra conaris Eraste Paracelsum A¬
naxagora tuo reddere magis impium, hoc ar¬
gumento, si non sophistico, malè tamen & ar¬
gutè composito. In Mysterio increato (inquis) crea¬
tas à Deo res omnes asserit. ergo nihil aliud ipsi est crea¬
tio quàm separatio, nam Mysterium ei fuit aliud nil¬
quàm Anaxagoricum chaos.
Antea tibi responsum est chaoicam confu¬
sionem à Paracelsi mente prorsum alienam, qui
vnionem ac pacem in creatione per monar¬
chiam, & non confusionem, aut litem, vel dis¬
cordiam siue monomachiam, quam ab illa do¬
cet excludendam esse per adeptam Philoso¬
phiam, fatetur ac docet.
De diuisione autem, non aliter quàm ipse
Moyses, sentit Paracelsus, quicquid Eraste som¬
nies, aut moliaris.
Est quòd & hoc tuum absurdissimum refu¬
temus argumentum: Etenim (inquis) terra non
fuisset inanis & vacua, si in se habuisset actu plantas
quas protulit, nec tenebrae fuissent super Abysso, si lux a¬
ctu permixta fuisset. Nihil aliud enim sunt tenebrae
quàm priuatio vel absentia lucis. Doce primùm E¬
raste, narrationem Moysis, in Genesis vno pri¬
móve die factam, intelligi debere de mundo
visibili,