867
Lapidis Ar¬
meni facultas
Compositio ca¬
tapotiorum
ex lapide Ar¬
meno.
Cyaneus lapis
seu lazuci.
248 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
„ moris noxij ratione. At si humor vitiosus non per vomitum, sed
„ per imum ventrem totus euacuari desideret, tunc lapidem duo¬
„ decies eluere oportet. Sic enim is, neque turbationem stoma¬
„ chi, neque compressionem excitare potest: sed minori cum mo¬
„ lestia, nigrum terrestrémque humorem ita educet, vt paucis prae¬
„ teritis diebus, ex eo adiumentum prouenisse scire possimus. Dato
„autem ex hoc scrupulos quinque, aut sex, vt plurimum cum aqua
„tepida, sempérque ex cognatis dictis coniectura depręhendens, plus¬
„ne an minùs exhibere debeas. Quòd si aegrum iterum adhuc la¬
„ pidem requirere suspiceris, cum fiducia rursus offerto. Neque e¬
„ nim calorem habet, aut siccantem admodum, aut aliam quampi¬
„ am ipsi insidentem amaram, & venenosam qualitatem, vt aeger i¬
„ deò medicamentum bibere recuset. Si verò nonnulli humidum
„ aliquod medicamentum assumere nequeant, sicut plaerique in to¬
„ tùm auersantur, lapidem in catapotia redigito. sin autem libeat,
„ etiam picrae insignem aliquam portionem, admisceto: aut ex alijs
„ quibusdam, quae purgationem magis promouent, quàm remo¬
„ rantur. Ne autem is, qui lapidem praeparare velit, apud alios com¬
„ positionem ipsorum inquirere cogatur, visum mihi est, illam hic
„quoque opponere. habet autem in hunc modum. Picrae semuncia
„epithymi sescuncia, agarici, lapidis Armeni ana scrupuli quatuor,
„ scamonię vncia (vel drachma) caryophillorum grana viginti. Con¬
„ tusa, rhodomelo, aut succo citrij, aut rhodomelite excipiantur.
„ Dentur scrupuli duo: plurimum quatuor. Notandum est haec, prae¬
„ terquàm quod stomachum corroborent, simul etiam varios hu¬
„ mores, praesertim terrestrem, & melancholicum citra molestiam
„ purgare posse. Idem igitur lapis, vt diximus, & potus, & in ca¬
„ tapotia redactus, ad purgandum est efficax. neque amplius quae¬
„ rendum est, num strangulatus quidam, aut syncope subsecutura
sit, quemadmodum id ex albo veratro fieri contingit. neque ne¬
cesse est, nos anteà aegros praeparare medicamentis, quae metu
strangulatus assumi consueuerunt. MATHETES, Quo pondere
Arabes hunc lapidem offerunt? GERON, Mesue à drachma se¬
misse ad sesquidrachmam: potum verò à drachma vna ad duas.
Caue autem ne glebam, quam bolum Armenum vocant, pro la¬
pide Armeno vsurpes.
MATHETES, Quid de lapide Cyaneo dicis? GERON, Offi¬
cinae Lazuli, aut Lazurium appellant. easdem vires, quas Arme¬
nius, sed inualidiores habet: lenis, planissimus, friabilis: alterius
materiae expers, laudatior est. Graecis [GR]κυάνεος[/GR] vocatur, quòd ceru¬
lei coloris sit: quanquam magis nitrosi appareat. Itali Azurum vl¬
tra marinum vocant. recentiores in marem, & foeminam: vete¬
res in