213
4
BERN. TREVISANI DE
que sua solùm in principijs suis, ne transirent in
obliuionem. Etenim eo tempore licet instructi
satis, vt praeuiderent non omninò periturum mun¬
dum, sed seruatum iri, nihilominus tamen per¬
fectam non habuerunt sapientiam, vt considera¬
rent Deum, qui dederat ipsis illam eo tempore,
dare potuisse alijs, & alio quoties vellet.
Vixisse fertur ante Legem, & pòst, quo tem¬
pore multi sapientes viri vixerunt. Narrat A¬
ros in epistola quadam ad Regem Meffohe, hanc
artem reuelatam à Deo nonnullis filijs Israel, ad
Arcam Domini decorandam auro, & perficien¬
dam, vti habetur apud Ezechielem & Danielem
Prophetas: item apud Iosephum. Nonnulli abs¬
que manifesta reuelatione librisue, sed occulta
per meditationes in operibus Dei visibilibus à
suis creaturis, quemadmodum Phithomea, Re¬
becca, Salomon, & Philippus Macedo, quos om¬
nes tamen à Diluuio praecessit Hermes in huius
artis inuentione, per tabulas dictas in valle E¬
bron ab ipso repertas, quo loco positus fuerat A¬
dam ab exilio de Paradiso Eden. Ab Hermete ad
plurimos alios deriuauit, per libellum, quem in¬
scripsit Smaragdinam tabulam, sub his verbis:
Verum est, certum & verissimum. Quod est su¬
perius, naturam habet inferioris, & ascendens na¬
turam descendentis. Coniungas vnica via dispo¬
sitioneque. Sol est eius coniugij pater, & alba Lu¬
na mater, tertius succedit, vt gubernator, ignis.
Crassum fac subtile, & hoc spissum reddito, ad
hunc modum gloriam habebis huius mundi. Bre¬
ui hoc libello totum opus continetur. Plurimi
hanc artem consequuti sunt, quemadmodum le¬
gitur