213
ANNOTATIONES.
175
mercurij videlicet coniungatur cum aqua terre¬
stris magnesiae per suam terram. Hac via fit sepa¬
ratio humidorum à siccis, id est, animarum aeris
ex corporibus.
Secunda clauis est, cùm luna & aqua coniun¬
gitur cum igne argenti viui dicti, per aerem aeris
in eleuatione nebulae, quae est reductio frigido¬
rum cum humidis, & mixtio superiorum cum
inferioribus. Terra, id est, scoria aeris, coniungi¬
tur cum aere solari per ignem, id est, per argen¬
tùm viuum.
Tertia clauis est, cùm per torrefactionem pu¬
trefactionis, vt coniungitur scoria cum diuina a¬
qua per ignem: hoc est, per lunam, aer solis etiam
coniungitur cum terra, id est, cum scoria per a¬
quam, hoc est, per humidum.
Quarta vero fit coniunctione aeris cum terra,
soluta scilicet per putrefactionem & assationem
septem reductionum, cunctis in aquam vnam
coactis, & existentibus in cinabari philosophi¬
ca, quae constat ex dicto mercurio & sulphure
magnesiae. Quibus peractis ad hunc modum, i¬
gnis fit rursum calidus & siccus, generans calo¬
rem aeris, & siccitatem terrae. Similiter & aqua,
cùm fit humida & frigida, generat humorem ae¬
ris, & frigiditatem terrae. Terra cùm fit frigida &
sicca, generat frigiditatem aquae, & siccitatem
ignis. Aer verò cùm fit calidus & humidus, ge¬
nerat calorem ignis, & humorem aquae. Singula
cùm duas qualitates habeant, fiunt ex tribus ele¬
mentis constans elementum. Collecta simul om¬
nia fiunt duodecim ex tribus in quatuor produ¬
ctis, iuxta signa duodecim, quatuorque statio¬
M 3