821
166 DE PANACEA
in illis aeque potest laedi venenato medica¬
mento ac in his.
Sed illud est; Ergo & hoc.
Connexi probatio: quia pharmacum
quod vni corporis parti est perniciosum,
neque caeteris salutare esse potest. Hoc con¬
firmatur exemplo mercurij cuius fumus,
& illitus plurimis nocuit.
Connexum falsum est cum assumto.
Finge vbiuis aeque esse; at non vbiuis laedi¬
tur aeque. In oculis laedetur promtius, quam
in pedibus; in corde magis quam in ven¬
triculo; in arteriis potius quam neruis &
venis &c. Sed insani est qui vbivis aeque esse
contendit. Est enim in omni quidem parte
viuente, sed pro ratione cuiusque. In cor¬
de radicaliter inest; & ibi afficitur maxime
alaedente. Non ita est in manu; & sic in a¬
liis. Nec multum veri habet probatio pro¬
positionis. Primum enim à spiritu transi¬
lit ad partem, & sic non affecta est ad arguen¬
dum. Partem laedi, & spiritum, diuerfissi¬
ma sunt. Deinde non est Catholicum, si
vna pars laeditur ab aliquo pharmaco,
quod altera laedatur quoque ab eodem.
Nam cantharides illae fo ventriculo vesicam
vlcerant. Et quis tam vesanus sit, qui o¬
mnium eandem ad omnia dispositionem
statuat? Oculos laedunt multa; at non pe¬
des. Spiritus vitrioli haemodian dentibus
imprimit; oculum iniectus exederet; coe¬
venenae &
suspecta no¬
ceant.
Responsio.
Spiritus vi¬
talis non ae¬
que vbi vis.
Multa lae¬
dunt vnam
partem alia
illaesa.