821
192 ANDRAE LIBAVII D.
At ad nos nondum illa lux peruenit. Fal¬
sitatum argumenta, & tenebrarum plena
plaustra ex scriniis Neoparacelsicis acce¬
pimus. Lux vbi est? Notum est, eiusmodi
nouitios agyrtas primis diebus ex nouita¬
tùm turba, quas vulgus auide arripit, &
repente admiratum in coelum tollit, ali¬
quantulum, vt flamma, emicare; sed ex
stipula. Itaque simul illucescunt, & con¬
flagrant breui. Commouit Paracelsus vni¬
uersam auri cupidorum hominum ler¬
nam. Quoti iam sunt à quibus excolitur?
Suo se inuento praedicant multi, & cadunt
vna. Paracelsicus qui dici velit rarus com¬
paret; isque non nisi organicen vitiosi ce¬
rebri, auri faber non satis sanus, pastor fu¬
gitiuus, Iurista iniquus &c. Ex medicorum
schola & professione quis est qui isto gau¬
deat praeceptore? Simili fato illucescet
Neoparacelsus. Hic pro veritate illuces¬
cente scribere voluerat falsitatem ex infer¬
nis tenebris reuocatam; Id enim ex re nas¬
citur, & consequens est ex inverso. Hoc
ei concedimus lubentes.
Videtur autem autor sibi arrogare nes¬
cio quid noui ex inuento aliquo priuato,
quo tamen Paracelsista argui cupit. Nàm
puluerem quendam inuenit vtllem, ad
medicandum, vt aiunt, de quo ad nos a¬
liqua portiuncula peruenit. Salem veneris
appellat.
Agyrta no¬
ui grati, ve¬
teres despe¬
cti.
Sal veneris.