821
854 ANDREAE LIBAVII D.
perfluitate, &c. Satis esse si quod ex instituto
ibi egit, rectè explicauit. His & similibus
viri alias non monstrose sentientis dictum
exponere poterant. Neque vero [GR]ἐυηθειαν[/GR] et¬
iam acciperent de stupiditate stoliditate¬
ve, quanquam simplicitas vulgo saepe ma¬
le audiat collata cum sceleratorum versu¬
tiâ, sed dexteritatem morum, candorem,
placabilitatem, animumque sedatum inter¬
pretarentur. Galenus quid alias senserit
ex Hippoc. Platonis & Aristotelis senten¬
tia satis aperuit alibi. Sed ille impos ho¬
mo & imperitus ex sua pituita aestimat a¬
liorum contemperationem. Vacet ergo
omnibus moribus, viuatque vt truncus
Vulcanius, quandoquidem his non vult
quicquam tribuere. Quaerit quomodo
id quod non est amplius possit efficere mo¬
res vitiosos? Quasi vero in pituitosum
sanguinem abiens, nihil habeat virium?
nec fiat vnumquodque ex determinato,
cuius postea effecta quodam tropo ascri¬
buntur ei quod ante fuit. Ita Scammonium
dicitur in lacte purgare, etiam si in lac abie¬
rit. Et vulgare est rhabarbaro vacuare per
infusum; in quo tamen minimum inest
de eius substantia. Ita Chymici postquam
millies corruperunt res, & transmuta¬
runt, effectum ex mutatione ortorum as¬
scribunt integro modo quodam loquendi,
quia
[GR]ἐυήθεια[/GR] non
est semper
stupor inge¬
nij vel stoli¬
ditas.
Iniquitas
Paracelsici.
An res mit¬
tata effectus
habeat nul¬
los.
Scammo¬
nium.
Rhabarba¬
rum.
Chymicae.