509
RAVMVNDI LVLLI
tum iam miscibilium & compositarum,
ac suarum elementatarum virtutum, vnius
ad alteram, virtutè conceptionis duorum
in vno. Et si hanc coniunctionem & coi¬
tum nunquam facias, nusquam conce¬
ptionem facies. Et nisi conceptionem fe¬
ceris, nunquàm pregnationem habebis, &
si nullam pregnationem, non habebis
fructus. Quando igitur materia tua con¬
ceperit, adhuc remanet partus, & quando
peperit, habere debes patientiam in pue¬
ro muriendo, quousque possit ignem pa¬
ti, & tunc de ipso liberam poteris facere
proiectionem, quia prima digestio facta
est: & idcirco in secunda digestione fit
exuberatio sanguinis, scilicet spiritus,
qui virtutem portat in se cum approxi¬
matione virtuali naturae, vt ei sit magis
gratum per decoctionem vnius gradus,
quando sua substantia subtiliatur secun¬
dum intentionem intellectus naturalis.
Cùm ista substantia impregnes lapidem,
qui nondum est factus, sicut tibi dice¬
mus in secunda parte. Per hoc quòd in
tertia digestione nutritur cum perfectio¬
ne, & augmentatur in crescendo, & lapis
confortatur ad faciendum suas actio¬
nes in restaurando rem perditam, in ter¬
ra alba