509
THEORICA.
33
quae clarę, sicut lac in mammillis. Et sul¬
fur est sicut sperma in genitalibus. Hoc
argentum viuum nullam differentiam habet con¬
trarietatis, ex eius pura complexione
prouenientem, quia necessarium est quod
tale argentum viuum sit temperatum multum
respectu complexionis sui corporis, &
per hoc notificamus, quòd materia isti¬
us non est argentum viuum commune per to¬
tam eius substantiam grossam & terre¬
strem lutulentam & phlegmaticam, sed
tantummodo in eius media substantia,
quam opus est bene custodire, & ab igne
proprietatem eius super omnia defende¬
re, nec etiam argentum viuum est in tota eius na¬
tura, quia ad terminum digestionis ve¬
nit, per quem de natura in naturam mu¬
tatum est. Sed istud est argentum viuum de argento vi¬
uo, in nostro vero spiritu proiectum, ac
extra positum à suis contrarijs extremita¬
tibus & in depuratione & conuersione il¬
lius in lac virginis mutatum.
De inuentione artis, per quam fit
multiplicatio, & de diuer¬
sis digestionibus la¬
pidis.
F
CAP.