509
RAYMVNDI LVLLI
ardens & combustibile nostro argento viuo est ex¬
traneum, quia sibi ipsi combustibile est, &
corruptibile, & à nostro argento viuo alienum.
Et ideo cum tale sulfur super terram inue¬
nitur, conuenit quòd per artificium com¬
ponatur, quòd in semetipso sulfur vul¬
gi est conbustibile. Ergo à contrario sen¬
su, Res non est argento viuo nostro extranea, in
quam per magisterium habet conuerti,
scilicet in aurum & argentum. Nota quòd
nulla res conuenit lapidi, nisi quae est de
materia propinqua naturae suae, quia de
homine non generatur nisi vnus homo,
& alia animalia nisi sibi similia. Et sic om¬
nis res, quae concipit, generare potest sibi
simile. Et idcirco nobili materia habes
perari. Et scias vbi reperies. Ego dico tibi,
quod in desertis & depopulatis terris in¬
uenitur. Et dum per te reperies, & incepe¬
ris operari, noli in ea ponere aquam, nec
puluerem, nec aliquam aliam rem, nisi il¬
lud, quod de sua propria natura exierit.
Nam si contrarium facias, statim deterio
rabitur & corrumpetur, neque venies ad
intentum. Et quia in habentibus symbo¬
lum facilior est transitus, ideo in omnibus
rebus corpora libus, & magis conuenien¬
tibus ac similioribus naturae metallinae,
opus