509
THEORICA.
43
net speciem mineralem.
CAP. XXIII.
ELementa nostra fili ab vna sola na¬
tura exiuerunt, in qua species mine¬
ralis influxa est potentialiter, quae
postea per opus naturae actu manifesto se¬
ostendit in fine eorum elementatio cir¬
culationis. Et hoc opus non est in actu
sed in ratione potestatis, per quam natu¬
ra cum sua intelligentia ponit eum in
ctu proprio. Et idcirco nostrum opus as¬
similatur naturae, & est in ratione tantum,
quia sine illa cursus operationis naturalis
nunquam inueniret finem, nisi per intel¬
lectiuam rationem transeat. Et ideo pauci
sunt, qui opus nostrum sciant in actionem,
ponere. Quia fere nullus vadit per semi¬
tam rectam naturae respectu, per quam
mutari se habent elementa sub conserua¬
tione, & multiplicatione speciei in ipsis
infusę de potentia ad actum. Et sic appa¬
ret, quòd scientia nostra non est in esse,
nec in actione, sed in potentia, quàm per
intellectiuam rationem traximus, & po¬
suimus de potentia in actionem.
G iij
Quo¬