509
RAYMVNDI LVLLI
quid vis facere, & sapienter operare. De
grosso fac simplum, & de ponderoso le¬
ue, asperum mollifica, & durum fac mol¬
le, & amarum dulcem. Et tunc habebis com¬
plementum in notitia instrumenti, quod
directum est informatiua virtute, mo¬
uente materiam ad formam, de qua est
ctiuus formator per potentiam, quae in¬
funditur in illo ex parte superiori. Et est
locus & locatum, Quia per infusionem
generatus est in suo loco. Et locus, quia
generat aliud locatum per proprietates
coeli, quae in materia sua influxae sunt per
radios solis & stellarum. Illud tamen, quod
elementales ac coelestes virtutes agunt in
suis naturalibus vasis, illudmet faciunt
in suis vasis artificialibus, si sint formata
ad modum vasorum naturalium. Et illud
quod facit natura solis & stellarum calore,
hoc idem facit per calorem ignis, dum ta¬
liter temperetur, quòd non superet vir¬
tutem motiuam, & informatiuam, quae
est in materia influxa desuper. Quia in
omnibus rebus, quae sunt, & fuerunt cor¬
ruptae, & putridae, vidimus influere virtu¬
tes stellarum, determinationem in re illa
accipiendo, in quàm materia conuenien¬
tiam habet. Quia coelestis virtus fortis est