509
RAYMVNDI LVLLI
esse sine mutatione & alteratione mate¬
riae. Quare conuenit & est necessitas, quòd
ista prima sola virtus induat se virtutibus
omnium aliarum virtutum secundum
proprietatem materiae alteratiuae, & passi¬
bilis. Quapropter apparet, quòd non po¬
test formari absque mutatione materiae,
nec mutari sine corruptione, nec genera¬
ri, multiplicari, vegetari sine alteratione
materiae illius. Per quod apparet, quòd
virtus coelestis propter formationem sci¬
licet, vt valeat perficere & formare mate¬
riam, omnia praedicta facit, & sic declara¬
tur qualiter natura transit per sua media
ad extrema. Declaratur etiam per hoc,
quòd nulla materia potest perfici, nisi pa¬
tiatur diu. Et ideo necessarium est, quod
in tua materia haec virtus sit infusa, quae
anima est lapidis, quia anima lapidis no¬
stri de lapidibus est, sicut anima vegeta¬
bilis de plantis, & anima vitalis de besti¬
is: non tamen quòd intelligas, quòd sit il¬
lo modo vegetabilis sicut plantae, sed dun¬
taxat ordinem in sequendo, secundum
suam potentiam, & secundum quòd
materia sua sustinere potest potentiam
suae nobilissimae coelestis virtutis, & in¬
tantum, quantum est sua materia subtili¬
or,