509
THEORICA.
94
cordantia nascitur cum propria mensura¬
descendente à superiori natura, quae na¬
tura habet in se philosophiam & scienti¬
am septem artium liberalium quibus o¬
peratur. Quoniam ipsa in se portat omnem
Geometricam formam, & omnem rem
terminat virtute Arithmetricae suę per ae¬
qualitatem numeri certi, & per notitiam
Rhetoricalem, intellectum suum ducit
de potentia in actionem. Vos ergo filij do¬
ctrinae, debetis hoc instrumentum cogno¬
scere, si scire velitis & experientia certa vi¬
dere, virtutes influxas, & reinfluendas, tan¬
naturae sapientia, quàm artis sagacitate
in suis compositis.
De intentione, per quàm fit vnio qua¬
tuor elementorum. Et quomo¬
do potest fieri, & quando, &
quare est factum.
CAP. LI.
ANtequam facias fili vnionem spiri¬
tualium elementorum opus est sci¬
re, quòd per intentionem fixandi ea velis
vnire ad finem, vt ista vnitas fixari possit
quousque ipsa resistere possit contra bellum i¬
gnis. Fili ignis est proprietatis talis, quod
nullam rem corruptionem habentem pati po¬
test,