509
THEORICA.
102
bet sublimari, & primum quòd debet fie¬
ri in opere, est quod sublimes Mercurium.
Quomodo Artista & operator se ha¬
bituare debeat ad inuenien¬
dum dictum menstruale,
& intelligere natu¬
ram suam.
CAP. LV.
Post fili menstruale quaerendo, sine
quo nihil naturaliter fieri potest, o¬
pus est ad materialia principia recurrere,
ad illa, scilicet, in quibus natura incipit
immediatè operari, quae quidem princi¬
pia materialia sunt adhaerentia multum
cursu naturae suis proprijs substantijs si¬
cut sunt praedicta humida radicalia, quae
per eorum naturalem calorem excitatione
ignis solis terminantur & finiuntur in sub¬
stantiam metalli, quòd nunquam possibi¬
le esset fieri, nisi naturae metalli participa
rent. Quare dicimus, quòd haec radicalis
humiditas non est nisi argentum vi¬
uum substantia calore sulfuris impregna¬
ta. Et hic sulfuris calor, est causa congela¬
tionis humidi radicalis Mercurialis, & suę
terminationis in metallum perfectum.
Ergo