509
RAYMVNDI LVLLI
acuta. Et de his, quae suprà diximus tracta
conuersa & congelata in aquam fermenti
sicut diximus. Et scito fili, quòd res cho¬
lerica non est nisi ignis, & hęc fili est aqua
nostrae primae ac vltimae expositio. Dissi¬
pa ergo rem, scilicet, corpoream, captam
per colligationem naturae, vel vnionem
prius per rem, scilicet aquam, scilicet cor¬
poream dissolutam, & in re aquea depor¬
tatam satis aptam. De hoc vide alibi ca.
quinto in tertio libro mineralium Alber¬
ti, de causa essentiae metallorum super il¬
lam glosulam, quae tangit solutionem. Et
haec aqua est res suprà dicta. Leniter e¬
xtractam sic massam contere factam. Le¬
niter extractam, scilicet, rem corpoream
bene dissolutam, & in re aquea deporta¬
tam, sic massam contere factam, scilicet, i¬
terando opus solutionis, contritionis,
imbibitionis, & assationis supra massam,
quae indissoluta remansit, donec soluatur
vsque ad signum tibi notum, scilicet, per
ignem aquae vel aqueum. Et etiam ignis
sufficientis excitatione, cùm natura in a¬
ctibus suis indiget informatione secun¬
dum opus suum. Hoc non festine, sed tem¬
poris ordine sine. Rabies vrinae disponit
membra ruinae, id est, ignis aquae dispo¬
nit