509
THEORICA
126
pienter administratum per naturalem o¬
peratorem, sicut in creatione sulfuris est
visum sua multiplicatione. Et hoc est,
quòd opera naturae in contrarietate fiunt
respectu virtutum effectualium, quę sunt
in elementis, & secundum materiam aut
naturam illius capiunt dictae virtutes de¬
terminationem. Nam virtus agens quan¬
do est in humiditate exhalatiua & volati¬
ua cito penetrat omnem humiditatem con¬
densatam sine adiutorio extrinseci calo¬
ris. Et quoniam humiditas in qua erat di¬
cta exhalatiua virtus separatur & dimittit
suam virtutem in corpore densato, quan¬
do postea est vacuum virtute sine aliqua¬
impressione remanet. Ideo tibi dicimus,
quòd humiditas cito recuperatur, & de¬
inde statim deperit. Sed in sicco est causa
contraria, & hoc per contrarietatem hu¬
midi & sicci. Nam si humidum est alicu¬
ius operationis, sicci operatio est contraria.
Contrarietas est, quia impressionem graui¬
ter accipit & grauiter eam dimittit. Item hu¬
midum hoc agit sine accidentali igne, & sic¬
cùm non. Et ideo, quoniam siccum igne
indiget ad impressionem complendum,
illud siccum quantum possumus subtili¬
amus, & in humido miscemus quousque
sit