509
RAYMVNDI LVLLI
practicam habere, quae sit formata per ar¬
tem in ratione theoricae, quę promptè veni¬
et ad memoriam tuam firmam per nobilem
intellectum. Si studuisti, etiam habebis
habituatam practicam in figura reali, quam
in actionem ponere poteris ad tuum vel¬
le, sine vexatione magna. Et nisi corde te¬
nus scias dictum A. B. C. practicare, non
poteris, neque quid incipere, & sic à Deo
impeditus eris, quòd nescies quid agere:
quia ignorabis specierum receptiones,
quas literae significant, neque illas misce¬
re tali modo, quo natura requirit, neque
tuas facere mixtiones, quae tibi, & omni
Artistae practicali atque practicanti opus
est scire facere, vt dictae mixtiones sint
perationes naturae, quodque dictae literae,
vel ipsarum significata sint propria ma¬
teria, & quòd ipsa postulat.
De secundo instrumento practicali in
primo. Et de prima parte solutiua.
CAP. VII.
Instrumentum practicale, tantum valet
dicere, sicut ponere theoricam, ad factum
operatiuam, mediante instrumento, quod est
memoria, quae tibi habet ostendere, quali¬
ter dictae literae sunt figuratae pro prima
parte