509
PRACTICA.
177
quae miscet omnes res vniformiter, ad
quam mixtionem homo non potest at¬
tingere, nisi sit ignis magister, qui de tri¬
bus rebus vnam fecit per suam reductionem,
prout vult natura, quae hoc vniformiter
miscet cum humore, qui est principium
naturae maioris operationis. Quaestio, Pa¬
ter quid est? tertium tu non posuisti. Fili,
forma sine materia stare non potest, nec
res quaecunque fieri potest, si forma defe¬
cerit, nec D. potest esse sine B. qui habet
res formare, quae in mundò sunt, hoc est
argentum viuum, & inde nomen habet,
prout in theorica dictum est. Sic dicimus
de C. quod formatum est de B. quoniam
sic vult A. propter quod probatum est,
quòd plus est ibi de B. quam de C. vel de D.
& haec est causa, quam per proprium no¬
men menstruale vocamus, & hoc est quia
in simplici vnitate ipsa collocatur cum
magna potestate, quam lucrata fuit à
tribus proprijs substantijs coniunctis in
vnam, quae est intus, communis cuili¬
bet corpori & lapidi similiter, & est rei ve¬
getabili subalternata, prout tibi traditum
in proprietario nostrae praesentis artis.
Quare tibi dicimus, quòd bene eius vir¬
tutem agnoscas, ac suam potentiam: nam
postea
Aa