509
RAYMVNDI LVLLI
De secunda parte solutionis, quae
est solutio & separatio ele¬
mentorum.
CAP. XVI.
Fili, quando tuum album compositum
per mensem cum dimidio putrefa¬
ctum fuerit, tunc erit bene animatum, &
virtutis magnae & bene appreciatum, &
ab isto separabis elementa per modum,
qui sequitur. Amouebis à vase, in quo tua
est materia, cooperculum, & superpones
alembicum, optimè lutabis, & in balneo
Mariae calido pones, prout melius ac di¬
scretius scies, & sicut per nostram doctri¬
nam ostendetur. Et primò recipies aquam,
quae per distillationem exiet per leuem
gnem aequaliter continuatum, quousque
nihil distillari possit, tunc ab igne cessa, &
infrigidari permitte. Postea vas accipe, &
super cineres pone in alutello, & paulati¬
vigorando ignem in furnello, aerem
distilla totum cum suo igne mixtum, &
illum recipe in phiala vitrea, quam obtu¬
ra bene, vt dictum est, & ad partem pone,
illud autem, quod in fundo remanebit
cucur¬