509
RAYMVNDI LVLLI
praeparata, de quatuor elementis.
CAP. XX.
Fili nostri lapidis operatio tertia, est
quòd tu reducas aerem, qui est signi¬
ficatus per M. post suam rectificationem
cum O. qui reducitur cum L. quia ipsi duo
sunt duo elementa sicca naturae fixae. Ad¬
de ergo O. de composito rubeo cum L.
quae est de composito albo, vt mixtio quę
per confortationem fit, sit vtilior praepa¬
ratio de O. & L. sic vt recipiant & recupe¬
rent maiorem humiditatem per attracti¬
onem, quam in sua calcinatione perdide¬
runt, per quàm priuatum est ab omni hu¬
miditate. Et ideo quando siccum est, & omni
humiditate sua vacuum, specialiter libentis¬
simè suum humidum aquaticum epotat.
Et si tu nos intelligis, intelliges id quod
diximus in nostra theorica in capitulo
sexagesimo tertio, quod incipit, Intentio
naturae fili, & super illo, quod diximus
de perfecta praeparatione, quae succedit
purificationem elementorum suprà di¬
ctorum. Fili haec praeparatio valet om¬
ne aurum: nam per eam lapides fi ni fiunt
& preciosi ac omnes perlae & margaritae.
Ergo fili ad consequendum dictam hanc
praeparationem, accipias M. ad consequen¬
lum