509
RAYMVNDI LVLLI
communi, sed in verbo philosophi¬
cali nos tibi dicemus, quòd alia sunt
media cum extremis differentialibus, quia
alio modo non possemus dicere quando
materiae sunt transmutatae philosophicè.
Et ideo, quando philosophicè dicimus,
debes intelligere de materijs iam trans¬
mutatis per virtutem, opusque philoso¬
phiae. Et quando rusticaliter dicimus, in¬
telligere debes de materijs, quas natura
communis omnibus gentibus creauit,
accipiendo ab illa similitudinem. Ideo in
verbo philosophico tibi dicimus, quòd
alia media sunt sine quibus tincturae fer¬
mentorum addi nec misceri possunt cum
tincturis vnguenti rubei. Et ideo nobis
opus est, vt transeamus ex eodem medio
ad medium, donec simus in extremis quę
petimus. Fili cibamentum quod nos tibi
dedimus, philosophicè loquendo, est
num de medijs inter aquam & spiritum,
scilicet, quando in puluerem versum est
per alterationem. Et sulfur & aer sunt ex¬
tremitates: sed absque philosophiae volun¬
tate tibi dicere poterimus, cùm ibi sit al¬
teratio, quòd argentum viuum vulga¬
riter intellectum, ratione suae similitudi¬
nis, est medium perfectiuum, multiplica¬
tiuum,