509
RAYMVNDI LVLLI
medicina z vnam & illam pone in crusi¬
bulo terreo supra ignem leuem, & statim,
vt sentiet calorem è gutta supra guttam,
post guttam de oleo suo albo, scias, quòd
oleum omnes ipsius penetrabit partes, &
insensibiliter corporis profundius intra¬
bit elixiris, & ponet se ibi, & reddet eum
fusibilem ingredientem, & bene intran¬
tem. Tunc recipe de ipso modicum, & tem¬
ta ipsius fusibilitatem supra cupri lami¬
nam ignitam, si resoluatur vt cera sine fu¬
mo creata est medicina, si non & det fu¬
mum, repone ad incerandum supra ipsum
de oleo suo eguttando guttam post gut¬
tam, quousque faciat signum suprà dictum
modo prędicto. Postea infrigidari permit
te: quia elixir est completum, & imprecia¬
bile precium, quod omne corpus di¬
minutum & imperfectum conuertit
in infinitum limificum verum & bo¬
num. Proijce igitur de ipso pondus vnum
supra 1000. argenti viui vulgaris abluti
cum sale & aceto, & conuertetur in puram
lunam meliorem, quàm de minera in om¬
ni probatione approbata. Et similiter su¬
pra quodlibet corporum imperfectorum
si proijciatur, statim post humiditatem ra¬
dicalem in ar. verùm transformabitur.
De