509
PRACTICA.
206
menti partibus, de tribus aquae, & tribus
aeris, & vna parte cum dimidia ignis. Et
quando eris ad reductionem aeris, subli¬
mationem reitera, quousque tota simul
fixetur, & pòst continua tres ignes, quos
diximus ad album ad finem, quòd elixir
melius fixetur & depuretur per digestio¬
nem de optesis. Fili haec optetica digestio
dat medicinae potentiam & actionem,
quam debet facere, quia per eam termi¬
natur humiditas & ignis digeritur. Postea
tuum elixir trahe, & pone, & incera infra
vnum crucibulum cum igne leni absque
timore fugę ipsius, & pota eum de oleo
suo rubeo guttatim, quousque fundere
videas, sicut cera, & sine fumo, & sicut stan¬
num supra ferrum ardens, & tunc erit fa¬
ctum vnum, stans, profundans, penetrans,
consolidans, tingens, & permanens, de
quo proijce vnum pondus supra 1000.
lunae, vel argenti viui abluti cum sale &
aceto, & transformabitur in verum &
perfectum aurum ad omnem probam, &
melius quàm de minera, in omnibus
proprietatibus suis. Fili tibi dicimus,
quòd nostrum aurum & argentum no¬
strum, non sunt aurum & argentum
vulgaria, quia ipsorum tincturae addi¬
mus