509
RAYMVNDI LVLLI
tiplicare illarum virtutes. Primus modus
est, quòd facias dissolui eas in aqua Mer¬
curij albi ipsarum, vel rubei, de qua fue¬
runt procreatae, quousque sint facti aqua
clara, & postea in decoctione leni facias
congelari, & pòst in suis oleis incerari. Et
supra ignem saepe dictum, quousque ve¬
raciter fluant supra laminam, quam dixi¬
mus, & propter hoc ipsarum virtus dupli¬
cabitur in tinctura, & omnibus perfecti¬
onibus, prout videre poteris in suis pro¬
iectionibus: nam ipsorum pondus, quod
proijciebatur supra 1000. proijcietur su¬
pra 10000. Et in ista multiplicatione non
est poena magna. Secundus multiplican¬
di maioris est poenae, quia si ea distilles
postquam in aquam fuerint dissolutae
sui Mercurij virtus earum in centesi¬
mum multiplicabitur, scilicet, vnum
pondus valebit 100. Modus autem mul¬
tiplicationis est, quòd dissoluas quam¬
libet ipsarum speciem, singulariter in
qua sua per inhumationem, postea per
distillationem separabis elementa, reci¬
piendo primò aquam, pòstaerem, vt est
dictum, & remanebit in fundo terrae fixae
substantia clara in forma pulueris, reuer¬
taris aquam supra ipsam post distillatio¬
nem,