509
PRACTICA. 209
di. Conuertetur iterum ad nouam me¬
dicinam veram & puram. Postea multi¬
plicare habes in quantitate primam me¬
dicinam in toto, vel in parte, quia de vna
vncia habuimus 200. vncias, non tamen
paris virtutis, sicut prima quae tibi fecit,
quod dictum est, nec erit, nisi per disso¬
lutionem & congelationem multipli¬
ces: nam vt diximus poterit multiplica¬
ri de vna virtute in infinitas virtutes, &
postea in quantitate. Proijce igitur de
medicina vltima congelata pondus vnum
supra 100. Mercurij abluti cum sale &
aceto, & calefac supra ignem. Et quan¬
do videbis fumare, congelabitur in pu¬
rum solem, vel in lunam perfectam, ad
exhibendum omni proba ac iudicio, se¬
cundum quod elixir erit album vel ru¬
beum, de quo fili veritatem tibi dedi¬
mus sermone completo, ad quod potes
absque dubio peruenire, si doctrinae no¬
strae sint super hac re laboratae cum in¬
tellectu bono. Habe igitur solicitudi¬
nem per modum dictorum regiminum
in exercitio practicae, & rationabilibus
considerationibus intellectus eleuati, &
veritatem illorum videbis corporaliter
& omnia, quae tibi diximus inter manus
tuas
Ee