821
DE PVRGAN. AD PARACEL. 767
An vos latet propria Paracelsi confessio?
An mundi experientia vana est? Require
supra de coraliis, perlis, antimonio, prae¬
cipitato, & reliquis; Et vide quid ipse Pa¬
racelsus scripserit. Deprehendes non le¬
uem culpam. Oleum vitrioli imperite tra¬
ctatum datumque corrosiua virtute non va¬
cat. Sed propter eam vsus eius Medicus
qui non est circumforaneus, sed congru¬
ens cum ratione recta, non est prohiben¬
dus. Sed & de his supra. Adduntur huic ar¬
gumento quaedam succenturiata; vt; Me¬
dici ipsi nolunt sumere quae aliis praebent;
sua ergo censura sunt mala. Lepidum caput.
Non absque ratione id nolumus. Quia
non ita laboramus vt alij, nostra natura allis.
ab aliis discreta est. Nobis delectus est. A¬
liis placent sua. Spiritu vitrioli curaremus
multos. Sed aegroti conqueruntur de sum¬
ptibus. Et vna dosi interdum parum profi¬
cimus. Sed de hoc supra. Aliud.
Non aliter praeparant sua quam tusione
&c. Item pharmacopoei fidei commit¬
tunt, ipsi non soliciti de praeparatione
Mentiris in vtroque, magna ex parte. Non
quidem Pharmacopoeos iniuratos nostrę
ferunt ciuitates, neque medicus cuiusque per¬
iuria cauere, aut olfacere potest; Itaque &
fidendum ipsis est: attamen non ita ra¬
ri sunt in Pharmacopolio, vt non obser¬
vent
Oleum vitrioli
quod & li¬
gna corrodit
qua res à Ga¬
lenicis pur¬
gantibus non
dum obser¬
uata est.
De medicis
recusanti¬
bus ea quae
propinant
aliis.
Deus multa
hominibus
largitur, qui¬
bus non vti¬
tur ipse.
Praeparatio¬
nes Galeni¬
cae.
Medicus ne¬
quit periu¬
ria ministro¬
rum artis ca¬
uere.