509
RAYMVNDI LVLLI
metallis imperfectis diuiditur per puri¬
ficationem & sublimationem simplicis
vnitatis, & in isto passu errant ignoran¬
tes, arbitrantes corpora metallorum cum
fortibus aquis communibus vt supra di¬
xi, cum aquis contra naturam reduci
ipsa in materiam primam sui. Et si libros
nostros legissent, scirent vtique tales li¬
quores intentioni philosophorum re¬
pugnare. Et hoc quod diximus clarè de¬
monstratum est in codicillo nostro quod
incipit, Ideo dissoluitur aurum & argen¬
tum in rebus radicalibus sui generis. Haec
est enim aqua, cum qua curantur infir¬
mitates incurabiles, sub conseruatione
suae naturae, vt patet in codicillo quod
incipit, Fili sublimatio &c. Et etiam in
capitulo quod incipit N. D. E. etc. Etiam
princeps serenissime clarè constat ipsos
fortes liquores non esse de intentione
philosophporum, vt patet clarè & absque
metaphora in dicto codicillo, in capitu¬
lo quod incipit, per istam distinctionem.
Elucidatur secunda ratio in cap. quod
incipit Sicut matrix ingeniat per opera¬
tionem aquaria forma circa finem capi¬
tuli, nulla enim res est, quae coniungit
metallorum dissolutiones nisi nostrum
men¬