509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 217
xtionem confusam sine purificatione ali¬
qua aut sublimatione & subtilatione, &
non perueniunt ad finem quaesitum, suae
ruditati nullam imponentes causam, sed
culpam arti imponunt quam ignorant
& asserunt artem esse falsam, de quorum
numero te Regem vnum esse credimus.
Non ergo fatigeris, nec ab opere cesses, &
inuenies quod optas: scias enim, ô Rex,
combinare principia naturalia, & fiet quod
quaeris.
De principijs non naturali¬
bus, quomodo intel¬
liguntur.
Sed cùm haec principia non sunt na¬
turaliter in vna re indiuiduali pro¬
ducta, vt plures errando putant dicentes,
quòd vna res in orbe erat, quae virtutem
habeat ad transmutandum omnia me¬
talla super terram, quod falsum est. Item
est vt quaeras extrema illius per principia
naturalia per medium artis transcurren¬
tis in suam mineram, quae est D. E. F. Sed
cùm ista sunt contraria ratione suae ex¬
tremitatis suę naturae debet accipi E. quę¬
est media dispositio extremitatis naturae
Ff
illius