509
RAYMVNDI LVLLI
rium. Post hoc verò tu accipies vas, in
quo sunt omnes distillationes, & distilla¬
eas cum digestione H. tunc totus aer in
fundo remanebit, quia non valebit per
distillationem de H. aliquid ascendere
simul cum menstruo. Cùm verò totum
menstruum distillaueris, manebit totus
aer in profundo in colore aquae splendi¬
dae pulcherrimae, & serua illud, quia aerem
dum sic habueris, optimus fuit proces¬
sus: quippe quem de aere fecisti, eodem
modode abstractione ignis à terra te do¬
cemus neque magis neque minus, nisi
quia separatio ignis à terra fit cum aere
inhumando, & qualibet vice distillando
in digestione de K. Vel etiam potest fieri
distillatio cum D. & non C. quia sicut ignis
est nobilius elęmentum, ideo indiget no¬
biliori menstruo, vel suo aere, & sicut ae¬
rem distillasti cum 30. distillationibus.
Quippe cùm sic separatae fuerint, seu ha¬
bueris separatam terram à suo spiritu, qui
potestatem restringendi habet, quae euacua¬
tio sic fit. Recipe terram à qua extraxisti
elementa, scilicet ignem & aerem, & proij¬
ce super ipsa de aqua vegetabili, & pone
ad digestionem de H. ad tres dies, quibus
finitis, extrahe illud quod dissolutum est
ad