509
RAYMVNDI LVLLI
De practica brancharum no¬
stri lapidis.
ET si vis, Rex illustrissime alium sci¬
re modum ad nostrum lapidem com¬
ponendum, quod per Alchymistas dici¬
tur practica brancharum, est, quòd puri¬
fices terram, vt suprà te docuimus in pra¬
ctica, in parte illa quaetractat de purifi¬
catione terrae in 6. quae incipit, Dum quip¬
pe omnia elementa sunt separata. Etiam
in nostro codicillo, in capitulo, quod in¬
cipit, Ara fil ercentant aquest menstrual. In
capitulo etiam, quod incipit, Ara fil neges
chediten: quoniam dum terram purificatam
habueris, deinde elementa ab auro & argen¬
to, & purificata terra illorum, vt suprà di¬
ctum est, in practica recolimus scripsisse in z.
lib. 5. essentiae, in parte illa quae de purifi¬
catione elementorum tractat in cap. quod
incipit, Rectificatio quidem elementoruac
potestatum. Conditionata igitur terra de
numero philosophorum, quod incipit,
Cùm autem per illam dictam solutio¬
nem M. diminutus fuerit à corporibus.
Et cùm similiter de elementis, tu potes
tantas mixtiones facere & combinatio¬
nes, quod difficulter numerare potes, sed
vt