509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 234
omnes secundum istam doctrinam compo¬
siti sunt tantae virtutis, sicut quos natura¬
produxit, & etiam fortiores & plures virtu¬
tes sunt habentes, quam naturales vt ex¬
perti sumus. Et satis de virtute cuius libet
plenè tractauimus in nostro lapidario
quem scimus tibi missum à domino rege
Eduardo Anglicorum illustrissimo. Ideo
hîc in summa breui de aliquibus tracta¬
bimus, hoc est de illorum compositione, vt
compendiosum reddamus, & non prolixum.
Compositio adamantis.
COmpositio adamantis sic fit ex na¬
tura argenti terminati in naturam la¬
pidificam. Recipe ergo de aqua argenti
terrestri, & pone illam in vase indurationis
ad indurandum, & mitte intus molem ter¬
ream per temporis spatium supradictum.
Postea mitte de aqua aerea in mole, in
qua formari debet dictus lapis. Postea
da sibi informationem in vmbra per tres
dies quae est prima informatio, quando
aqua aerea fit gumma virtute spiritus a¬
quae terrestris. Post verò administra sibi
aliam informationem quae fit gyrando mo¬
lem cum sorpicibus argenti deaurati vel
de auro scilicet illud quod est inferius
ad superius taliter, quòd lapis tangat a¬
quam
Hh ij